31 Cic. nat. 3, 76–78
76Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum. Ut si medicus gravitatem morbi, gubernator vim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: „quis enim te adhibuisset“ dixerit quispiam „si ista non essent“. contra deum licet disputare liberius: „in hominum vitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem quae vitia culpamque excluderet“. Ubi igitur locus fuit errori deorum? nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit? an ut Sol in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem: 77poetarum ista sunt, nos autem philosophi esse volumus, rerum auctores non fabularum. atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si verum est quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire) – prorsus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent nocere; 78sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in fraudem malitiamque convertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea perverse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Utinam quidem; sed non audebitis, non enim ignoro quanti eius nomen putetis.