12 Cic. nat. 3, 29–31
29Illa autem, quae Carneades adferebat, quem ad modum dissolvitis: si nullum corpus inmortale sit, nullum esse corpus sempiternum: corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod dirimi distrahive non possit; cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus id est quasi ferendi et patiendi necessitatem, et si omne animal tale est inmortale nullum est. Ergo itidem, si omne animal secari ac dividi potest, nullum est eorum individuum nullum aeternum; atqui omne animal ad accipiendam vim externam et ferundam paratum est; mortale igitur omne animal et dissolubile et dividuum sit necesse est. 30Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum quod commutari non posset, item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis esset, natura argenti et aeris – similiter igitur, si omnia quae sunt * * e quibus cuncta constant mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut vobis videtur; omne igitur corpus mutabile est. at si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; ita efficitur ut omne corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra est aut id quod est concretum ex is aut ex aliqua parte eorum. horum autem nihil est quin intereat; 31nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit; ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis. praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant. quod si ita est, ut ea intereant e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum.