66 Cic. nat. 2, 164–167

164 ↷nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. 165sin autem consulunt qui quasi magnam quandam insulam incolunt quam nos orbem terrae vocamus, etiam illis consulunt qui partes eius insulae tenent, Europam Asiam Africam. ergo et earum partes diligunt, ut Romam Athenas Spartam Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium Fabricium Coruncanium, primo Punico Calatinum Duellium Metellum Lutatium, secundo Maxumum Marcellum Africanum, post hos Paulum Gracchum Catonem, patrumve memoria Scipionem Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros, quorum neminem nisi iuvante deo talem fuisse credendum est. 166quae ratio poetas maxumeque Homerum inpulit ut principibus heroum Ulixi Diomedi Agamemnoni Achilli certos deos discriminum et periculorum comites adiungeret. praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant ab is et in civitatibus et singulis hominibus consuli quod quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus tum vigilantibus portenduntur; multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notavit ut artem divinationis efficeret. 167nemo igitur vir magnus sine aliquo adflatu divino umquam fuit. Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus. magna di curant, parva neglegunt. magnis autem viris prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.