41 Cic. nat. 2, 104–106

104 ↷Atque hoc loco me intuens »Utar« inquit »carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate

cetera labuntur celeri caelestia motu

cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,“

105quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis.

extremusque adeo duplici de cardine vertex

dicitur esse polus.“

Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes.

ex is altera apud Graios Cynosura vocatur,

altera dicitur esse Helice,“

cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas

nostri Septem soliti vocitare Triones“;

106paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.

hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.

sed prior illa magis stellis distincta refulget

et late prima confestim a nocte videtur.

haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;

nam cursu interiore brevi convertitur orbe.“