8 Cic. leg. 3, 18–19

18Domum cum laude redeunto. Nihil enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reportandum. Iam illud apertum est profecto, nihil esse turpius quam est quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto, quem ad modum isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditatis aut syngraphas suas persequuntur; in hominibus est hoc fortasse vitium; sed quaero, quid reapse sit turpius quam sine procuratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei publicae munere. Quod quidem genus legationis ego consul, quamquam ad commodum senatus pertinere videbatur, tamen adprobante senatu frequentissimo, nisi mihi levis tribunus plebis tum intercessisset, sustulissem. Minui tamen tempus et, quod erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet diuturnitate sublata. Sed iam, si placet, de provinciis decedatur in urbemque redeatur. Att. Nobis vero placet, sed iis, qui in provinciis sunt, minime placet. 19M. At vero, Tite, si parebunt his legibus, nihil erit iis urbe, nihil domo sua dulcius nec laboriosius molestiusque provincia.

Sed sequitur lex, quae sancit eam tribunorum plebis potestatem, quae est in re publica nostra; de qua disseri nihil necesse est. Q. At mehercule ego, frater, quaero, de ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera videtur, quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit; cuius primum ortum si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde quom esset cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque taetrior et foedior renatus est.