2 Cic. leg. 3, 4–5

4Atque ut ad haec citeriora veniam et notiora nobis, omnes antiquae gentes regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines iustissimos et sapientissimos deferebatur (idque ut in re publica nostra maxime valuit, quoad ei regalis potestas praefuit), deinde etiam deinceps posteris prodebatur, quod et in iis etiam, qui nunc regnant, manet. Quibus autem regia potestas non placuit, non ii nemini, sed non semper uni parere voluerunt. Nos autem quoniam leges damus liberis populis, quaeque de optima re publica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus hoc tempore leges ad illum, quem probamus, civitatis statum. 5Magistratibus igitur opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest, quorumque discriptione omnis rei publicae moderatio continetur. Neque solum his praescribendus est imperandi, sed etiam civibus obtemperandi modus; nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur, qui aliquando imperet, dignus esse. Itaque oportet et eum, qui paret, sperare se aliquo tempore imperaturum et illum, qui imperat, cogitare brevi tempore sibi esse parendum. Nec vero solum ut obtemperent oboediantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque, praescribimus, ut Charondas in suis facit legibus; noster vero Plato Titanum e genere statuit eos, qui, ut illi caelestibus, sic hi adversentur magistratibus. Quae quom ita sint, ad ipsas iam leges veniamus, si placet. Att. Mihi vero et istud et ordo iste rerum placet.