19 Cic. leg. 3, 42–45
42 ↷Quod vero actoris iubeo esse fraudem, id totum dixi ex Crassi, sapientissimi hominis, sententia; quem est senatus secutus, quom decrevisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione referente invito eo, qui cum populo ageret, seditionem non posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique coeptum sit, dimittere. Quod qui permovet, quom agi nihil potest, vim quaerit, cuius inpunitatem amittit hac lege. Sequitur illud: Intercessor rei malae salutaris civis esto. 43Quis non studiose rei publicae subvenerit hac tam praeclara legis voce laudatus?
Sunt deinde posita deinceps, quae habemus etiam in publicis institutis atque legibus: Auspicia servanto, auguri parento. Est autem boni auguris meminisse se maximis rei publicae temporibus praesto esse debere, Iovique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut sibi eos, quos in auspicio esse iusserit, caelique partes sibi definitas esse traditas, e quibus saepe opem rei publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de privatis magistratibusve audiendis.
44Tum leges praeclarissimae de duodecim tabulis translatae duae, quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat. Et nondum inventis seditiosis tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum providisse. In privatos homines leges ferri noluerunt; id est enim privilegium; quo quid est iniustius? quom legis haec vis sit: scitum et iussum in omnis. Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt; discriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus. 45Quo verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia, L. Cotta, dicebat nihil omnino actum esse de nobis; praeter enim quam quod comitia illa essent armis gesta servilibus, praeterea neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii; quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino actum esset legibus. Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius, de quo servi et latrones scivisse se aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam, quid sentiret, ostendere.