12 Cic. leg. 3, 27–29

27M.Deinceps igitur omnibus magistratibus auspicia et iudicia dantur, iudicia, ut esset populi potestas, ad quam provocaretur, auspicia, ut multos inutiles comitiatus probabiles inpedirent morae; saepe enim populi impetum iniustum auspiciis di immortales represserunt. Ex iis autem, qui magistratum ceperunt, quod senatus efficitur, populare est sane neminem in summum locum nisi per populum venire sublata cooptatione censoria. Sed praesto est huius vitii temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas; sequitur enim: 28Eius decreta rata sunto. Nam ita se res habet, ut, si senatus dominus sit publici consilii, quodque is creverit, defendant omnes, et, si ordines reliqui principis ordinis consilio rem publicam gubernari velint, possit ex temperatione iuris, quom potestas in populo, auctoritas in senatu sit, teneri ille moderatus et concors civitatis status, praesertim si proximae legi parebitur. Nam proximum est: Is ordo vitio careto, ceteris specimen esto. Q. Praeclara vero, frater, ista lex, sed et late patet, ut vitio careat ordo, et censorem quaerit interpretem. 29Att. Ille vero, etsi tuus est totus ordo gratissimamque memoriam retinet consulatus tui, pace tua dixerim, non modo censores, sed etiam iudices omnes potest defatigare.