1 Cic. leg. 3, 1–3

1Marcus. Sequar igitur, ut institui, divinum illum virum, quem quadam admiratione commotus saepius fortasse laudo, quam necesse est. Att. Platonem videlicet dicis. M. Istum ipsum, Attice. Att. Tu vero eum nec nimis valde umquam nec nimis saepe laudaveris; nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum laudari volunt, concedunt, ut eum arbitratu meo diligam. M. Bene hercle faciunt. Quid enim est elegantia tua dignius? cuius et vita et oratio consecuta mihi videtur difficillimam illam societatem gravitatis cum humanitate. Att. Sane gaudeo, quod te interpellavi, quoniam quidem tam praeclarum mihi dedisti iudicii tui testimonium. Sed perge, ut coeperas. 2M. Laudemus igitur prius legem ipsam veris et propriis generis sui laudibus. Att. Sane quidem, sicut de religionum lege fecisti.

M.Videtis igitur magistratus hanc esse vim, ut praesit praescribatque recta et utilia et coniuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo praesunt magistratus, vereque dici potest magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. 3Nihil porro tam aptum est ad ius condicionemque naturae (quod quom dito, legem a me dici intellegi volo) quam imperium; sine quo nec domus ulla nec civitas nec gens nec hominum universum genas stare nec rerum natura omnis nec ipse mundus potest; nam et hic deo paret, et huic oboediunt maria terraeque, et hominum vita iussis supremae legis obtemperat.