7 Cic. leg. 2, 15–18

15 ↷Sit igitur hoc iam a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quae gerantur, eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri piorumque et impiorum habere rationem; 16his enim rebus inbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia. Quid est enim verius quam neminem esse oportere tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? aut ut ea, quae vix summa ingenii ratione comprehendantur, nulla ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque vicissitudines, quem mensum temperatio quemque ea, quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogunt, hunc hominem omnino numerari qui decet? Quomque omnia, quae rationem habent, praestent iis, quae sint rationis expertia, nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. Utilis esse autem has opiniones quis neget, quom intellegat, quam multa firmentur iure iurando, quantae saluti sint foederum religiones, quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit, quamque sancta sit societas civium inter ipsos diis inmortalibus interpositis tum iudicibus, tum, testibus? Habes legis prooemium; sic enim haec appellat Plato. 17Q. Habeo vero, frater, et in hoc admodum delector, quod in aliis rebus aliisque sententiis versaris atque ille. Nihil enim tam dissimile quam vel ea, quae ante dixisti, vel hoc ipsum de deis exordium; unum illud mihi videris imitari, orationis genus. M. Velle fortasse; quis enim id potest aut umquam potent imitari? Nam sententias interpretari perfacile est; quod quidem ego facerem, nisi plane esse vellem meus. Quid enim negotii est eadem prope verbis isdem conversa dicere? Q. Prorsus adsentior; verum, ut modo tute dixisti, te esse malo tuum. Sed iam exprome, si placet, istas leges de religione. 18M. Expromam equidem, ut potero, et, quoniam et locus et sermo familiaris est, legum leges voce proponam. Q. Quidnam id est? M. Sunt certa legum verba, Quinte, neque ita prisca, ut in veteribus sacratisque legibus, et tamen, quo plus auctoritatis habeant, paulo antiquiora, quam hic sermo est. Eum morem igitur cum brevitate, si potuero, consequar. Leges autem a me edentur non perfectae (nam esset infinitum), sed ipsae summae rerum atque sententiae. Q. Ita vero necesse est; quare audiamus.