5 Cic. leg. 2, 11–13
11Q. Adsentior, frater, ut, quod est rectum verumque, aeternum quoque sit neque cum litteris, quibus scita scribuntur, aut oriatur aut occidat. M. Ergo ut illa divina mens summa lex est, item, quom in homine est perfecta, … in mente sapientis; quae sunt autem varie et ad tempus discriptae populis, favore magis quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quibusdam talibus argumentis docent: Constat profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges, eosque, qui primum eius modi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent; quaeque ita conposita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarent. Ex quo intellegi par est eos, qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, quom contra fecerint quam polliciti professique sint, quidvis potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit in ipso nomine legis interpretando inesse vim et sententiam iusti et veri legendi. 12Quaero igitur a te, Quinte, sicut illi solent: Quo si civitas careat, ob eam ipsam causam, quod eo careat, pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis? Q. Ac maxumis quidem. M. Lege autem carens civitas estne ob id ipsum habenda nullo loco? Q. Dici aliter non potest. M. Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis. 13Q. Prorsus adsentior. M. Quid, quod multa perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis legis nomen adtingunt, quam si latrones aliquas consessu sua sanxerint? Nam neque medicorum praecepta dici vere possunt, si quae inscii inperitique pro salutaribus mortifera conscripserunt, neque in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiamsi perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges homium deriguntur, quae supplicio inprobos adficiunt, defendunt ac tuentur bonos.