3 Cic. leg. 2, 6–8

6Att. Recte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in iudicio, quom pro Ampio tecum simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conservatores extitissent; uti iam videar adduci hanc quoque, quae te procrearit, esse patriam tuam.

Sed ventum in insulam est. Hac vero nihil est amoenius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus et divisus aequaliter in duas partes latera haec adluit rapideque dilapsus cito in unum confluit et tantum conplectitur, quod satis sit modicae palaestrae, loci; quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis efficeret sedem ad disputandum, statim praecipitat in Lirem et, quasi in familiam patriciam venerit, amittit nomen obscurius Liremque multo gelidiorem facit; nec enim ullum hoc frigidius flumen attigi, quom ad multa accesserim, ut vix pede temptare id possim, quod in Phaedro Platonis facit Socrates.

7M. Est vero ita; sed tamen huic amoenitati, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epirotes tuus ille nihil, opinor, concesserit. Q. Est ita, ut dicis; cave enim putes Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse praeclarius. Sed, si videtur, considamus hic in umbra atque ad eam partem sermonis, ex qua egressi sumus, revertamur. M. Praeclare exigis, Quinte, (at ego effugisse arbitrabar) et tibi horum nihil deberi potest. Q. Ordire igitur; nam hunc tibi totum dicamus diem.

M.A Iove Musarum primordia“, sicut in Aratio carmine orsi sumus. Q. Quorsum istuc? M. Quia nunc item ab eodem et a ceteris dis inmortalibus sunt nobis agendi capienda primordia. 8Q. Optime vero, frater, et fieri sic decet.