15 Cic. leg. 2, 37–39

37M. Ad nostra igitur revertor; quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat initienturque eo ritu Cereri, quo Romae initiantur. Quo in genere severitatem maiorum senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna, ne nos duriores forte videamur, in media Graecia Diagondas Thebanus lege perpetua sustulit; novos vero deos et in his colendis nocturnas pervigilationes sic Aristophanes, facetissumus poëta veteris comoediae, vexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii dei peregrini iudicati e civitate eiciantur.

Publicus autem sacerdos inprudentiam consilio expiatam metu liberet, audaciam inet inmittendis religionibus foedis damnet atque impiam iudicet.

38Iam ludi publici quoniam sunt cavea circoque divisi,sint corporum certationes cursu et pugillatu et luctatione curriculisque equorum usque ad certam victoriam circo constitutis, cavea cantuvice ac fidibus et tibiis, dum modo ea moderata sint, ut lege praescribitur. Adsentior enim Platoni nihil tam facile in animos teneros atque molles influere quam varios canendi sonos, quorum dici vix potest quanta sit vis in utramque partem; namque et incitat languentes et languefacit excitatos et tum remittit animos, tum contrahit, civitatumque hoc multarum in Graecia interfuit, antiquom vocum conservare modum; quarum mores lapsi ad mollitias pariter sunt inmutati cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque depravati, ut quidam putant, aut, quom severitas eorum ob alia vitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus. 39Quam ob rem ille quidem sapientissimus Graeciae vir longeque doctissimus valde hanc labem veretur; negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego autem nec tam valde id timendum nec plane contemnendum puto; illud quidem video, quae solebant quondam conpleri severitate iucunda Livianis et Naevianis modis, nunc ut eadem exultent et cervices oculosque pariter cum modorum flexionibus torqueant. Graviter olim ista vindicabat vetus illa Graecia longe providens, quam sensim pernicies inlapsa in civium animos malis studiis malisque doctrinis repente totas civitates everteret, siquidem illa severa Lacedaemo nervos iussit, quos plures quam septem haberet, in Timothei fidibus incidi.