14 Cic. leg. 2, 34–36

34 ↷M.Reddam vero, et id, si potero, brevi. Sequitur enim de iure belli; in quo et suscipiendo et gerendo et deponendo ius ut plurimum valeret et fides, eorumque ut publici interpretes essent, lege sanximus. Iam de haruspicum religione, de expiationibus et procurationibus sat esse plane in ipsa lege dictum puto. Att. Adsentior, quoniam omnis haec in religione versatur oratio. M. At vero quod sequitur, quo modo aut tu adsentiare aut ego reprehendam, sane quaero, Tite. 35Att. Quid tandem id est? M. De nocturnis sacrificiis mulierum. Att. Ego vero adsentior, excepto praesertim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico. M. Quid ergo aget Iacchus Eumolpidaeque vostri et augusta illa mysteria, siquidem sacra nocturna tollimus? non enim populo Romano, sed omnibus bonis firmisque populis leges damus. 36Att. Excipis, credo, illa, quibus ipsi initiati sumus. M. Ego vero excipiam; nam mihi quom multa eximia divinaque videntur Athenae tuae peperisse atque in vitam hominum attulisse, tum nihil melius illis mysteriis, quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati sumus, initiaque ut appellantur, ita re vera principia vitae cognovimus; neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, poëtae indicant comici. Qua licentia Romae data quidnam egisset ille, qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit, quo ne inprudentiam quidem oculorum adici fas fuit? Att. Tu vero istam Romae legem rogato; nobis nostras ne ademeris.