7 Cic. leg. 1, 21–23
21M. Dasne igitur hoc nobis, Pomponi, (nam Quinti novi sententiam) deorum inmortalium vi, natura, ratione, potestate, mente, numine, sive quod est aliud verbum, quo planius significem, quod volo, naturam omnem regi? nam si hoc non probas, ab eo nobis causa ordienda est potissimum. Att. Do sane, si postulas; etenim propter hunc concentum avium strepitumque fluminum non vereor, condiscipulorum ne quis exaudiat. M. Atqui cavendum est; solent enim, id quod virorum bonorum est, admodum irasci, nec vero ferent, si audierint te primum caput libri optimi prodidisse, in quo scripsit nihil curare deum nec sui nec alieni. 22Att.Perge, quaeso; nam id, quod tibi concessi, quorsus pertineat, expecto. M. Non faciam longius; huc enim pertinet, animal hoc providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo; solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, quom cetera sint omnia expertia. Quid est autem non dicam in homine, sed in omni caelo atque terra ratione divinius? quae quom adolevit atque perfecta est, nominatur rite sapientia. 23Est igitur, quoniam nihil est ratione melius eaque est et in homine et in deo, prima homini cum deo rationis societas; inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio et communis est; quae quom sit lex, lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis, inter eos communio iuris est; quibus autem haec sunt inter eos communia, ei civitatis eiusdem habendi sunt; si vero isdem imperiis et potestatibus parent, multo iam magis; parent autem huic caelesti discriptioni mentique divinae et praepotenti deo; ut iam universus hic mundus una civitas sit communis deorum atque hominum existimanda. Et quod in civitatibus ratione quadam, de qua dicetur idoneo loco, agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut homines deorum agnatione et gente teneantur.