6 Cic. leg. 1, 18–20
18Q. Alte vero et, ut oportet, a capite, frater, repetis, quod quaerimus; et qui aliter ius civile tradunt, non tam iustitiae quam litigandi tradunt vias. M. Non ita est, Quinte, ac potius ignoratio iuris litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius; nunc iuris principia videamus.
Igitur doctissimis viris proficisci placuit a lege, haud scio an recte, si modo, ut iidem definiunt, lex est ratio summa insita in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio quom est in hominis mente confirmata et confecta, lex est. 19Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea vis sit, ut recte facere iubeat, vetet delinquere, eamque rem illi Graeco putant nomine a suum cuique tribuendo appellatam, ego nostro a legendo; nam ut illi aequitatis, sic nos dilectus vim in lege ponimus, et proprium tamen utrumque legis est. Quod si ita recte dicitur, ut mihi quidem plerumque videri solet, a lege ducendum est iuris exordium; ea est enim naturae vis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae regula. Sed quoniam in populari ratione omnis nostra versatur oratio, populariter interdum loqui necesse erit et appellare eam legem, quae scripta sancit, quod vult, aut iubendo aut prohibendo, ut vulgus appellat. Constituendi vero iuris ab illa summa lege capiamus exordium, quae saeclis omnibus ante nata est quam scripta lex ulla aut quam omnino civitas constituta. 20Q. Commodius vero et ad rationem instituti sermonis sapientius. M. Visne ergo ipsius iuris ortum a fonte repetamus? quo invento non erit dubium, quo sint haec referenda, quae quaerimus. Q. Ego vero ita esse faciendum censeo. Att. Me quoque adscribe fratris sententiae. M. Quoniam igitur eius rei publicae, quam optumam esse docuit in illis sex libris Scipio, tenendus est nobis et servandus status omnesque leges adcommodandae ad illud civitatis genus, serendi etiam mores nec scriptis omnia sancienda, repetam stirpem iuris a natura, qua duce nobis omnis est disputatio explicanda. Att. Rectissime, et quidem ista duce errari nullo pacto potest.