21 Cic. leg. 1, 54–56
54 ↷Att. Ergo adsentiris Antiocho, familiari meo, (magistro enim non audeo dicere) quocum vixi, et qui me ex nostris paene convellit hortulis deduxitque in Academiam perpauculis passibus. M. Vir iste fuit ille quidem prudens et acutus et in suo genere perfectus mihique, ut scis, familiaris; quoi tamen ego adsentiar in omnibus necne, mox videro; hoc dito, controversiam totam istam posse sedari. 55Att. Qui istuc tandem vides? M. Quia, si, ut Chius Aristo dixit solum bonum esse, quod honestum esset, malumque, quod turpe, ceteras res omnis plane paris ac ne minimum quidem, utrum adessent an abessent, interesse, valde a Xenocrate et Aristotele et ab illa Platonis familia discreparet essetque inter eos de re maxima et de omni vivendi ratione dissensio; nunc vero, quom decus, quod antiqui summum bonum esse dixerant, hic solum bonum dicat, itemque dedecus illi summum malum, hic solum, divitias, valetudinem, pulchritudinem commodas res appellet, non bonas, paupertatem debilitatem, dolorem incommodas, non malas, sentit idem, quod Xenocrates, quod Aristoteles, loquitur alio modo. Ex hac autem non rerum, sed verborum discordia controversia est nata de finibus, in qua, quoniam usus capionem duodecim tabulae intra quinque pedes esse noluerunt, depasci veterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus nec Mamilia lege singuli, sed e XII tres arbitri finis regemus. 56Q. Quamnam igitur sententiam dicimus? M. Requiri placere terminos, quos Socrates pegerit, iisque parere. Q. Praeclare, frater, iam nunc a te verba usurpantur civilis iuris et legum, quo de genere expecto disputationem tuam; nam ista quidem magna diiudicatio est, ut ex te ipso saepe cognovi. Sed certe ita res se habet, ut ex natura vivere summum bonum sit, id est vita modica et apta virtute perfrui aut naturam sequi et eius quasi lege vivere, id est nihil, quantum in ipso sit, praetermittere, quo minus ea, quae natura postulet, consequatur, quod inter haec velit virtute tamquam lege vivere. Quapropter hoc diiudicari nescio an numquam, sed hoc sermone certe non potest, siquidem id, quod suscepimus, perfecturi sumus.