30 Cic. fin. 5, 90–92

90Sed venio ad inconstantiae crimen, ne ne] ut BE saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praepositaquae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint – , haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut istaproductaetreducta“, partim idem significantibusquid enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam lautiuslaucius E lautius V lacius B latitius R videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur – , sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas,quam tu producta qui appellas RV quam qui cum produt appellas BE omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutisvirtutis ed. princ. Rom. virtutes tamquam in solis radios incurrere. 91At enim, qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulumpaulum Brem. parum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin virtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audeboaudeo R igitur cetera, quae secundum naturam sint,sunt V bona appellare nec fraudarefraudari BR suo veterevetere Wes. ad or. p. Sest. p. 7 (sec. Mdv) veteri nomine neque iamneque iam Se. quam aliquodaliquod Lamb. aliquid RV aliquam BE potius novum exquirere,acquirere E virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere. 92terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? atat Ascens. an hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vitaait in vita om. Sacerd. risissequem ... risisse Sacerd. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil VI 442) Lucilius, non contigit, ut ea re minus ἀγέλαστος, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil accideratacciderat V accideret ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiensquod certe, quoniam tyrannus – , numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete,Oroete Vict. oronte BE oriente R orente V praetore Darei, in crucem actus est. AtAt V ad R et BE multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.