25 Cic. fin. 5, 73–75
73saepe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se expetendam. multa sunt dictadicta sunt BE ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam.expetendam dett. petendam positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum alter voluptatem adamavisset,adamasset BE alter vacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris laudata maxime. 74quin etiam ipsi voluptarii deverticuladiverticula BENV quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxatprimo dumtaxat NV prima dum taxat R dumtaxat primo BE expeti dicunt,quaerunt ... habent ... dicunt Lamb. quaerant ... habeant (habent V) ... dicant ('sententiae satisfaceret: quidni, quum etiam ... quaerant ... habeant ... dicant? ut minus hoc in Calliphonte et Diodoro mirum esse significaretur' Mdv.) deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciantfaciant Bentl., Ernest.; faciunt nullam quaerentes voluptatem. Stoici restant. ei quidem non unam aliquam aut alteram rem a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam add. Bentl., Davis. transtulerunt; atque ut reliqui fures earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutaverunt. ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna regibus.
Quae cum dixisset paulumqueparumque BE institisset, Quid est? 75inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris auribus commentatus?comentatus R commentatus (prior t in ras. paulo capaciore) N commendatus (conm. E) BE comendatus V
Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias,alias N² alia sic hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probavi magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquantoaliquando BE ista secus dicere solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent.
Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere.