20 Cic. fin. 5, 55–57
55Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indiciainditia N iudicia naturae, maxime scilicet in homine, sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semperagere semper aliquod BE neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quodquod RNV qui BE in pueritia facillime se arbitranturarbitrantur RNVarbitrentur BE naturae voluntatemvoluntatem Lamb. voluptatem posse cognoscere. videmus igitur ut conquiescere ne infantes quidem possint. cum vero paulum processerunt,processerunt Non. processerint lusionibus vel laboriosislaboriosius Non. delectantur,cum ... delectantur Non. p. 211 cum hi vero Non. ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. itaque, ne sine si edd. nisi iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus. 56quin etiam inertissimos homines nescio qua qua] qui BE singulari segnitiasegnitia etiam E praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt. 57itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis gerendis] gerundis Non. negotiis orbatus possitpossit orbatus Non. paratissimis vesci voluptatibus.si gerendis ... voluptatibus Non. p. 416 nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem. nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum. quo studio cum satiari non possint,possint Ern. possunt omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum, nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.