15 Cic. fin. 5, 41–43
41Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispiceredispicere NV despicere BER coepimuscepimus RNV ceperimus BE et sentire quid simus et quid ab add. ed. Veneta 1494 animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus. 42quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur. movetur] moventur NV serpere anguiculos, nare nare] natare Non. anaticulas,anaticulas V aneticulas BERN anaticulos Non. volare Non. evolare merulas, cornibus uti videmus boves,videamus boves Non. boves videmus BE nepasnepas RN¹ Non. nespas vel vespas V vespas BEN² aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem.serpere ... ducem Non. p. 145 quae similitudo in genere etiam humano apparet. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sesesese ut BE utuntur ed. Iuntina utantur erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et discere] facere R et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt,vicerunt Mdv.. vicerint BENV dicerint R efferunt se laetitia, victi debilitantur animosqueque om. BEN demittunt. quorum sine causa fieri nihil putandum est. 43est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis auctis] actis R virtutis quasi germengermen I. F. Gronov. carmen efficitur. nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidemille quidem Mdv. quid ille BE quidem ille RNV naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantumtantum Mdv. tamen inchoata.