23 Cic. fin. 4, 62–64

62 ↷Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cumcum BN tum ERV acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere, sed quia sit non nihilo aestimandumneque tamen plurispluris N² plures quam illis videtur, qui illud non dubitant del. Gz. bonum dicere – ; hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint,crediderunt RNV eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonusmultis modisesset, ut Ennii Alcmaeo,

círcumventus mórbo, exilio atque ínopia“.

63illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo,seligendo edd. se legendo non quo beatior eaea V ex vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.

Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esseesse om. BE miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines add. Se. sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illamillam perfectam BE sapientiam essent consecuti. 64atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas. proferebas] p. 107, 23 sqq. quis enim ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquamaquam iam BE adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturidispecturi NV despecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum caecum] ceco R animo acac RNV et BE Phalarim fuisse?