18 Cic. fin. 4, 48–51
48 ↷Nunc venio ad tua illatua illa BENV illa tua R cf. p. 62, 14 brevia, quae consectaria esse dicebas, dicebas] p. 98, 21 et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, autem honestum] autem omne honestum dett. bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! quis enim tibi primum illud concesserit? – quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est, 49omne honestum est – quis tibi ergotibi ergo RNV cf. p. 31, 18; 43, 20; igitur tibi BE istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familiailla natura familia R non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse dicant, laudabilia non dicant. et hi quidem ita non sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt? 50iam aut Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant,adiungunt BE quod ex eodem genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Iam ille sorites est, quo nihil putatis esse vitiosius: add. Kayser apud Bai. ² quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deindedeinde N dein (= deinde) V dein BE reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo enimmodo enim BNV enim modo E tibi nemo dabit, quod expetendum sit, idid laudabile ... expetendum sit id (v. 15) om. R esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes,hebes RB habes ENV illorum scilicet, non tuum,non tuum Mdv. non tum BER nominum N (ab alt. m. radendo et corrigendo effectum), V gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit(18 quod non possit = nec id posse cf. p. 99,5) sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur. 51dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit(25 poterit, sc. non Polemo, sed qui virtute una praeditus est, caret ceteris) virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur,concedetur Se. concedet praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possitpossit iure BE gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum gloriosas.