3 Cic. fin. 3, 10–11

10Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quosquos om. BE hic hic] … hic ul … hic N his AR hys BE om. V tandem requiris?

Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios,aristotelios A aristotilis BE aristoteles R aristotili hos N¹ aristotelicos N² aristotilicos V quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit.

Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem in bonis ducere.

Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova tete om. NV rebus nomina inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio.

Minime vero, inquit ille, consentit. quicquidquidquid BV quitquid E Quid quod R enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.

Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, qui omnia exaequant, esseexequant esse V, N (post t ras., es ab alt. m.); exequantes se ABE ex sequentes se R communem? 11de quibus cupio scire quid sentias.

Egone quaeris, inquit,inquit N inquam quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertemexpertem virtutis BE aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare, firmare] affirmare (adfirmare A). „Aut confirmare cum Or. scribendum est aut potius firmare, cui ex altero verbo (adiuvare) praepositio adhaesit' Mdv. quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, curcur N om. ABERV opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.