20 Cic. fin. 3, 65–68
65ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt. quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Inpellimur autem natura, ut prodesse velimus quam plurimis in primisque docendo rationibusque prudentiae tradendis. 66itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii,ii edd. hi qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. minime autem convenit, cum ipsi inter nos vilesviles NV cules A eules R civiles BE neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus. 67Et Et] Sed Mdv. quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possintpossint suam BE sine iniuria. Quoniamque quoniamque] quēque R ea natura esset hominis, ut eiei Lamb. et ABEN om. RV cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, migraret] negaret A iniustum fore. sed quem ad modum, theatrum cum cum] ut E commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidquequodque BE cuiusque sit. 68Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur.arbitramur BE Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si quiqui ARN¹V quis BEN² eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.