17 Cic. fin. 3, 56–58
56Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut ut] et BE aut NV motus, in quibus sunt et praeponendasunt et praeponenda RNV sunt et ponenda A et praeponenda sunt BE quaedam et reicienda; alia ob eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo. 57De bona autem fama – quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam – Chrysippus quidem et Diogenes detracta detracta] detractate quidem BE utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant; quibus ego vehementer assentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt, essequeesseque BENV esse A om. R hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, utipsam non dicuntque propter usumque ut BE liberis consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum. 58Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddamquiddam Mdv. quoddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in iisiis edd. his rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum. quod autem ratione actum est,actum est Mdv. actum sit ABEN fit V id officium appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec inratione ... ponatur nec in om. R contrariis.