16 Cic. fin. 3, 52–55

52Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enimid est enim Mdv. idem enim est (in N enim ab alt. m. superscr.; V om. enim) προηγμένον), sed eos, qui in aliquo honore sunt,sunt R sint quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo locoprimo loco O. Heinius ibid. p. 245 primorie A p'mori e loco BE primove R primorie (o corr. in a) N primore V sunt, sed ea, quae'In primorie latet primo ordine, quam vocem adscripsit qui haec ad antecedentia quorum ordo proxime accedit ut secundus sit accommodare studeret' H. A. Koch p. 37. Cf. etiam p. 110, 5 sq. secundum locum optinent, προηγμένα, id est producta, nominentur; quae vel ita appellemusid erit verbum e verbovel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta. re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus. 53quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositumpraepositum edd. propositum vel praecipuum nominamus. idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi ἀδιάφορον dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satissatis om. A aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esseesse P. Man. esset praeposita. recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur: 54Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra,qui aliter contra edd. qualiter qui contra AR qui aliter qui contra BENV neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent. 55Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae τελικά dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod unouno dett., om. ABERNV non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci ποιητικά, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiamsapientiam deft. sapientem volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est in illoest in illo Dav. est illo ABERN¹ est cum illo N² cum illo V pertinenti genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, id efficiens dici potest. secl. Mdv.