8 Cic. fin. 2, 23–25
23quid ergo attinet dicere: „Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent?“ hoc est dicere: „Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.“ isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.
Nolinoli Se. nolui N nolim rell. codd. enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinumquibus vinum et q. s. cf. Lucilii carm. rell. rec. Marx. I p. 78, II p. 366 sq. defusum e pleno sit chrysizon,chrysizon Marx.; hirsizon A hrysizon vel heysizon B hrysizon E hyrsi|hon R hyrsizon N hrysiron V ut ait Lucilius, cui nihildum situlus etnihildum situlus et (situlus = situla, sitella) Se. nihil (nichil BE) dum sit vis et ABE nichil dum sit viset R nichil dempsit (e vid. corr. ex u, psit in ras.) vis (post s ras.) et (in ras.) N nichil dempsit vis et V sacculussacculus ABE saculos V sarculos R, N (a ex corr. m. alt., r superscr. ab alt. m.) abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium – hos ergoergo BER ego ANV asotos bene quidem vivere aut aut] at BE beate numquam dixerim. 24ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset – nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus – , sed quia parvi id duceret.
O lapathe, ut iactare, nec es satisnec es satis Lachmann. ad Lucret. p. 29; ne cessatis ABEN necessarii R¹ necessatis R² necessitatis V cognitu' qui sis!
In quo cognitu del. edd. Laelius clamores σοφὸς ille solebat
Edere compellans gumiasguimas BE ginnas R ex ordine nostros.
praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere:
O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit.
Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in istaisto ARNV
Consumiscū sumis A¹ squillasquulla AN¹. atque acupensereacupensere RKl. acip. edd. vett. accubans aere ABRV accubant aere E accubas aere cum ras. super as N cum decimano.
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen nonnon om. ABER negat libenter cenasse umquam Gallonium – mentiretur enim – , sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevitsecernit dett. a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene. 25quid bene? dicetdiceret A dicit BE Lucilius: „cocto, cocto] porto R¹ porco R² condito“, sed cedo caput cenae: „sermone bono“, quid ex eo? „si quaeris, libenter“; veniebat enim ad cenam, ut animout in animo BE quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro male del. Wes. sec. Mdv. prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene. add. Mdv. nec lapathi suavitatem acupenseriacupenseri RKl. acip. edd. vett. accubens ere V accubans aere AR accumbans ere BE accubanti aere N (banti a m. alt. in ras.) Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret.