4 Cic. fin. 2, 11–14
11Immo sit sane nihil melius, inquam – nondum enim id quaero – , num propterea idem voluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia?
Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest.
Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere? 12quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum. suspectum] subiectum R itaque hoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est – est autem dictum non parum saepe – , etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit ἡδονή Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse voluerunt?voluerint BE quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit,philosophus qui futurus sit A (cf. Iw. Mue. II p. 10 sq.); qui futurus sit philosophus BE scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagispagis cod. 1 Eliens. Davisii, Turneb. adversar. IV8; plagis omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos. 13ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille ἡδονήν. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, qui Latine sciunt,qui latine sciunt qui ubique sunt BE duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem iucunditatisiocunditatis suavem BE in corpore. nam et ille apud Trabeam „voluptatem animi nimiam“ laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui „omnibus laetitiis laetum“ esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo – vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui – , non dicitur laetitia nec gaudium in corpore. 14in eo autem voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat:
„Tánta laetitia aúctus sum, ut nihil cónstet“,
et eum, qui: „Nunc demum mihi animus ardet“, quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium:
„Quamquam haéc inter nos núper notitia ádmodum est“,
qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui crucieturexcrucietur BE summis doloribus, esse eum, qui utroque careat.