32 Cic. fin. 2, 104–106

104Sed ut ad propositum propositum] propositum revertamur N² (rev. in marg. add.), V – de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus – , nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum,is tum Lamb. istum A¹RN iste A²BEV cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor.

Iam illud illud] p. 18, 19 sq. quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est,est potestate A quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, „Oblivionis“, inquit, „mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo.“ 105Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.possum BE quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim dicitur: „Iucundiiocundi V iucunde A iocunde BERN acti labores“, nec male Euripides – concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes – :

„Suavís laborum est praeteritorum mémoria.“memoria est praeteritorum BE

Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Caius] graius B gravis E Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.obruentur dett. obruerentur 106sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi voluptates animi voluptates] voluptas animi BE e om. A¹BEN esse e corporis societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantoperetanto opere B tanta opere R derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnisse omnis N se omnes BEV omnis A se causas R secum libidinum voluptates abstulisse.abstulisse libidinum voluptates BE Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuomortuo potuit BE permanere? effluiteffluit Se. (cf. p. 18, 19; 79, 23; inter e et f excidit ef); fluit ARNV; in B et E pro hac voce compendium est, quod in E apud Mdv. sumitur pro etc., deinde in utroque cod. littera prima in igitur solito maior et rubro colore exarata; in E praeterea spatio relicto novus versus incipit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendipenitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens: „Desine, Roma, tuos hostes“ reliquaque praeclare: „Nam tibi moenimentamoenimenta RKl. monimenta AERN monumenta BV munimenta Mur. (Var. lect. XI 1) mei pepererepeperere BE repperere A reperere NV reperire R labores.“Nam E namque (fuitne praeclare, nam Quae tibi ... labores!? in quo dubitari possit, utrum Ciceroni an Ennio tribuendum sit illud nam) Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore.

Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis, dicitis] p. 24, 15 – 22 ( – referri) omnis animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac doloresad corporis voluptates ac ac] et R nihilne te] nichil tene BE dolores om. BE pertinere?