31 Cic. fin. 2, 99–103

99Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptumscriptum epistula (epla B) BE ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguiturredarguitur edd. redarguetur ipse a sese, sese] se A convincunturqueconvincunturque Dav. vincunturque ABEN vincuntur V veneantur que R scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis? 100Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophiaphilosophia BE philosophi nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum a add. P. Man. philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter artequearteque Se. apteque ARNV aperteque BE in eo libro, quem modo nominavi, mortem nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. sed tamen intellego quid velit.qui velit A¹R 101quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et ut et] et ut A sui et Metrodori memoria colatur. 102haec ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse vult, putareputare edd. putari ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint,sunt R fiat ad unum tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis.At habetur!“ Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere?ad nos pertinere post mortem A haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est. 103quodsi dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. et sustul. P. Man. et Lamb. Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non diconihil opus est litibus – ; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.