3 Cic. fin. 2, 6–10
6 ↷Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid etquid et Brem. quidē ABENV quid sit R quale sit, nesciat!
Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt.
Quonam,quo nam N quoniam inquit, modo?
Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.
Quid ergo? 7istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat?
Non semper, inquam; nam interdum nimis nimis] minus R etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur?
Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere!
Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt. 8Verum hoc loco sumo verbisde verbis Non. p. 396 his eandem certecerte om. Non. p. 396 vim voluptatis Verum ... voluptatis] Non. p. 396 Epicurum nossenon esse vel non nosse Non. quam ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.hilaretur N² Non. hiaretur ABERN¹ yarēt sequente spatio 4 fere litt. V Graece ἡδονήν,hedoneum Non. Latine voluptatem vocant. verum ... vocant] Non. p. 121
Quid est igitur, inquit, quod requiras?
Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum velim.
Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.
Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid quid] quod ANV dicat esse summum bonum,bonum summum BE quo putet omnia referri oportere?
Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.
Quid? idem iste, inquam,inquam om. R de voluptate quid sentit? 9Negat esse eam, inquit, propter se expetendam.
Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere.
Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo ante paulo ante] I 37 – 39 docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis amotio.
Non Non] cum non RN' tum non N² tum vero (~uo) V; tuum non dolere Lamb. dolere, inquam, istud quam vim habeat postea videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.
Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest verius.
Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas?
Quis istud possit, inquit, negare?
Eademne, quae restincta siti?
Immo alio genere; restincta enim sitisenim om. RN (siti immo alio genere restincta enim om. V) stabilitatem voluptatis habet, inquit,inquit om. BE illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est.
Cur igitur, inquam, res tam dissimilesdissimiles (etiam A²)] difficiles A¹ eodem nomine appellas?
Quid paulo ante, paulo ante] p. 17, 17 sqq. inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri voluptatem? 10Memini vero, inquam; sed tu istuctu quidem istuc V dixtidixisti RNV bene Latine, parum plane. varietas enim Latinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: varium poëma, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis dissimilis] dissimiliter RNV efficientibus voluptates. eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, quiqui Dav. quae (que); in BE compend. incert. faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.
An potest, inquit ille,ille inquit BE quicquam esse suavius quam nihil dolere?