29 Cic. fin. 2, 94–95

94Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum quorum] que non R alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolerenam id quidem est interduminterdum est A necesse – , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteophilocteteo A² philocteto A¹R philoctere BE phyloctete N phylotete V funestare,

Quod éiulatu,heiulatu ARN quéstu, gemitu, frémitibus

Resonándo mutum flébiles vocés refert.

Huic Epicurus praecentet,praecentet BE p τ irent et R et AN¹V, et (competenter ita in marg. add., ut legatur ante et) N² si potest, cui

E add. Bai. víperino mórsu venae víscerum

Venéno inbutae taétros cruciatús cient!

Sic Epicurus:Philocteta, st! brevis dolor.“st! brevis dolor Mdv. si brevis dolor levis ABERN¹ si brevis dolor lenis V si gravis dolor brevis N² in marg. At iam decimum annum in spelunca iacet.Si longus, levis;lenis AR dat enim intervalla et relaxat.“ 95Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum cum] que BE; fortasse legendam quoniam, cf. ad p. 31, 25 et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentisimpendentis RN impedientis V torquet timor?Moriatur“, inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud:Plus semper voluptatis“? si enim ita est, vide ne facinus facias,facias facinus BE cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista vestra:Si gravis, brevis; si longus, levisdictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.