25 Cic. fin. 2, 80–81
80Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum,esse om. R magna laude dignum esse BE quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid naturae tuae consentaneum sit, sed quidsed quid N²V sed quod ABERN¹ disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,fuerit in amicis tuendis BE tamen, si haec vera sunt – nihil enim affirmo – , non satis acutus fuit. At multis se probavit. 81Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei etEpicurei et Lamb. et epicurei A et epicurij N¹ epicurei (epicuri E) sunt BE epicurei RV epicurij N² fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed sed] se A¹BER officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.