24 Cic. fin. 2, 77–79
77 ↷Vide igitur ne non debeas debeas] dubeca … s R verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres,fingeres BEN² fringeres AN¹V fringens R quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eaeeae edd. hae A he R … ee (= esse) NV et BE verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint,sunt R ne id non pudeat non pudeat] pudeat non (ne E) BE sentire, quod pudeat dicere.
Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum? 78quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihilex iis nihil edd. ex his (hijs) nihil (nichil) ARNV nichil ex hys BE redundet?redundet Mdv. redeunt et ABER reddeat Quid N¹ redeat Quid N²V „Prodest“, inquit, „mihi eo esse animo.“ Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris, poteris] potest Non. nisi te amor ipse ceperit? quod non subductasubducta Non. subdubia utilitatis ratione effici solet,qui autem ... effici solet Non. p. 399 sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. „At enim sequor utilitatem.“ Manebit ergo amicitia tam diu,tam diu om. NV quam diuquam diu om. A¹BE sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet,constituet amicitiam A tollet eadem. 79sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae relinquesne? quae] relinquens neque A¹ relinquens ne que E relinquens ne q … ; R relinquens nequaquam N¹ relinques? nequaquam N²V ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides. „Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.“ Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis?odio est non quod est turpis n … (= nisi, puncto, ut videtur, sub n posito: n) quod est|sine quo R quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi,suscipiendi labores NV adeundum vitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecitfecit siculo tirāno R tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem,Oresten A horestē R honestem V ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?non deprecarere edit. Venet. 1480