11 Cic. fin. 2, 33–38
33Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.sunt AR¹ ut bacillumbaccillum A¹ERV baculum N aliud est inflexum et incurvatum de industria,de industria om. Non. aliud ita natum, ut bacillum ... natum] Non. p. 78 sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, sesimul et ortum est, se Se. simul et (etiam N¹, ut vid.; simulet R, simul est N²) ortum et se ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam et in corpore, quae cum leviter agnovit, tumtum BE tunc discernere incipit, ut ea, quae prima data suntsunt RN sint natura, appetat asperneturqueaspernaturque A¹R contraria. 34in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis,non valitudinem corporis om. E non valetudinem (om. corporis) edd. summae mihi videtur inscitiae.
Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iamet iam NV etiam ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante paulo ante] § 33 omne enim animal ... asperneturque contraria dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * * Mdv.: „nonnulla exciderunt, quibus Cicero simili forma atque supra (Polemoni et Aristoteli ea prima visa sunt cet.) dixerit, quae alii prima posuissent; tum rectissime (quemadmodum ante: ergo nata est cet.) subiciebatur de finibus: his omnibus, quos dixi, consequentes (consentanei iis, quae posita sunt prima) sunt fines bonorum. Et fortasse etiam Carneadem et Hieronymum nominarat, sed hic exempli causa solos Aristippum et Stoicos ponit.“ his omnibus, quos dixi, consequentes fines suntfines sunt etiam A bonorum, Aristippo simplex voluptas, StoicisStoicis N² stoici consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemquereficientemque A¹BERN contraria. 35ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadicarneadis A²V tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate;id est in honestate dett. id est honestate BERNV idē honestate A nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, ne add. Se. cf. § 32: Epicurus semper hoc utitur... inest nihil dolere) fecisset idem, ut voluptatem illam AristippiAristippi secl. cum allis Mdv. aristippo BE in prima commendatione poneret. 36Nam quod ait ait] p. 13, 24 – 14, 4 sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum add. Lamb. privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii – in quo frustra iudices solent,solent iudices BE cum sententiam pronuntiant, addere: „si quid mei iudicii est“; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non additonihilo magis hoc non addito = nihilo magis hoc omisso vel hoc tamen addito illud est iudicatum – . quidQuid N (corr., ut vid., ab alt. man. ex quod); quod (etiam A eodem compendio quo p. 51, 10 et 53, 25) iudicantiudicant Ern. iudicat (etiam B) sensus? dulce amarum, leveleve etiam BE asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum. 37aequamaequam ed. Ascens. quam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari riterite potest appellari BE sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,loci ei B non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. 38de vacuitate doloris eadem sententia erit.erit Bentl. est reicietur etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.