1 Cic. fin. 2, 1–3

1Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostrosnostros philosophos BE esset. 2sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontandopercontando A² percuntando NV percunctando A¹BE per cunctando R atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, ea] haec R quae ii ii] hi BER hii A hij NV respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilasarchesilas A acesilaos N achesilas V eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eumeum om. RNV qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiametiam om. BER in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit:Voluptas mihi videtur esse summum bonum“, perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi viderisibi aliquid (aliquit E) videri BE aliquid videri sibi V dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus. 3non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,reprehendas BE nusquam orationem rapidam coërceas.

Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.