8 Cic. fin. 1, 26–29
26 ↷Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniterleniter dett. leuiter arridens: Tu quidem, inquit, totum Tu quidem inquit totum] tum quid totum inquit (inquid B) BE Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modoquoque modo A¹ quoque ut modo RN¹V quoque ut id modo N² loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. post melius add. in V Etenim quoniam detractis de homine sensibus; idem in N (et enim cet) ab alt. m. in marg. adscr. posito post melius signo eodemque in marg.; melius Etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nichil est necesse est quid ad naturam aut contra sit a natura ipsa iudicari. Et expetendam et dolorem ipsum per se esse. addidisti R (cf. p. 13, 32 sqq. et p. 14, 8 sq.) addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse. 27Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam ob rem dissentientium inter se reprehensionesreprehensiones dissenciencium inter se BE non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent. 28Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim.
Anan dett. at ABENV ad R me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec dicturum fuisse?
Utrum igitur percurriutrum ergo qui percurri B utrum qui percurri E utrum igitur inquit percurri A² omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?
Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu.
Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem et quidem] equidem BEV tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam. 29Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari.
Ut placet, inquam.