6 Cic. fin. 1, 17–21
17Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes.
Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicitdemocrite adicit A¹RBE democrito adicit A², V (adijcit); adicit democrite (e corr in o) N perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomosathom. (et sic semper) quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum ultimum] intimum Jonas (dissert. Berol. 1870 thes. 5) nec extremum sit, ita ferri,ferri A²ERN fieri BV ita ferri ut om A¹ ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire. 18Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex quaex quo AREN quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsumdeorsū (cum ras. post ū) N suo pondere ad lineam, ad lineam] adlimam A¹ ad lunam R ad lineam (ne ex corr.) N hunc naturalem esse omnium corporum motum. 19deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsusdeorsum BEV, N ut v. 15 e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam forefore numquam B fore unquam E ut atomusathomos altera alteram posset attingere itaque * * attulit hiatum post itaque notavit Usener (Epicurea, Lipsiae 1887, p. 199; scriptum fuisse potest effici mundum non posse vel simile aliquid), alii ante itaque cf. Va. II 344 sqq. rem commenticiam: declinare dixitdixit declinare B atomumat thomum B athomos A perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesionesadhaesitationes AR (adhes.), adhesitõnes N atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota resres tota R est fictaest ficta Se. ('potuit excidere, ut saepe excidit, librariis non intellectum est' Mdv.); ficta BER, (post ficta superscr. ab alt. m. sit) A, (ibid. superscr. ab alt. m. s. = scilicet] sit) N; ficta sit V ficta est Heindorf ad Cic. de nat. deor. I 1 pueriliter, tum ne efficit quidem, add. A. Man. quod vult.quo volt BE nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur – ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere, – et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est. 20nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficereefficere ornatum BE non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometricageometrica J. F. Gronovius; geometricam ABERN geometriam V discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem. 21ita, quae mutat, ea corrumpit, mutat ea corrumpit] corrumpit mutat ea BE quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae εἴδωλαidola AR ydola BENV nominant, quorum incursioneincursione E incursionem (etiam A) non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam ἀπειρίανapirian ABERV apiriam N (pi ex corr.) vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie.quottidie BE quotidie NV quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.