13 Cic. fin. 1, 42–45

42 ↷Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatemvoluptates BE efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et 43comparandae voluptatisquam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea – . nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimisdurissimis cod. Leidens. Madvigii, purissimis ABERV pravissimis (pravi in ras.) N animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda,adhibenda est BE quae et terroribuset erroribus BE cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metumetū A non sinat. qua praeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam. 44ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae seeae se A eas se BER he se se (he se ab alt. m. in ras) N hee se V foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere. 45quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturaleset ante naturales om. BE et necessariae, alterum, quae naturales essent nec nec] non BE tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensainp. R expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilisparabilis A¹R parabiles (in N e ex corr. alt. m.) et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest.