12 Cic. fin. 1, 40–42

40Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimuspossumus BE dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis,lenis ARN in gravitate brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur. 41ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximimaximi dett. maxime cadere possunt, nulla spe proposita fore levius aliquando,aliquando dett. aliquanto nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim habet nostrahabet praeter voluptatem nostra V fortasse recte mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.aut angere Vict. aut tangere 42Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorumbonorum om. R vel ultimum vel extremumsummum vel ultimum vel extremum bonorum BE (non A)quod Graeci τέλος nominant – , quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referunturres referuntur (re post res ab alt. m. superscr.) N res ferunt A¹ res feruntur A²R feruntur (om. res) V res ferentur BE omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde vivere.