Fragmenta Cic. fat. frag.

1. Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: Chrysippus aestuans laboransque, quonam pacto explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo. (Gel. N. A. 7.2.15)

2. volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait: fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem. (Serv. ad Vergil. A. 3.376)

3.illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:

Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse

Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras.

(Augstin. de civ. dei 5.8)

4. Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingravesceret, eodem levaretur, geminos suspicatum. quos Posidonius Stoicus multum astrologiae deditus eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat asserere. ita, quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum quae fuerat, quo tempore concepti natique sunt. (Augustin. de civ. dei 5.2)

5. Et ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis: Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius:Scipio“, inquit,vide, quid agas; acupenser iste paucorum hominum est.“ (Macrobius Saturnalia 3.16.3)