71 Cic. div. 2, 146–147
146At enim observatio diuturna (haec enim pars una restat) notandis rebus fecit artem. Ain tandem? somnia observari possunt? quonam modo? sunt enim innumerabiles varietates. Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper nova aut memoria conplecti aut observando notare possumus? Astrologi motus errantium stellarum notaverunt; inventus est enim ordo in iis stellis, qui non putabatur. Cedo tandem, qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo autem distingui possunt vera somnia a falsis? cum eadem et aliis aliter evadant et isdem non semper eodem modo; ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.
147Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla cum somniis neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii, qui interpretantur, coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incertius.