66 Cic. div. 2, 135–136

135 ↷Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror, Quinte. Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.

136Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris Dionysii, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Decii; pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, non nulla etiam ficta fortasse. Quis enim auctor istorum? De nostris somniis quid habemus dicere? tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum.