51 Cic. div. 2, 105–106
105Sequitur porro, nihil deos ignorare, quod omnia sint ab iis constituta. Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum negantium esse haec a dis inmortalibus constituta! At nostra interest scire ea, quae eventura sunt. Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire. Negant id esse alienum maiestate deorum. Scilicet casas omnium introspicere, ut videant, quid cuique conducat. 106„Neque non possunt futura praenoscere.“ Negant posse ii, quibus non placet esse certum, quid futurum sit. Videsne igitur, quae dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: „Non igitur et sunt di nec significant futura“; id enim iam perfectum arbitrantur. Deinde adsumunt: „Sunt autem di“, quod ipsum non ab omnibus conceditur. „Significant ergo.“ Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di. „Nec, si significant, non dant vias aliquas ad scientiam significationis.“ At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? „Nec, si dant vias, nulla est divinatio.“ Fac dare deos, quod absurdum est; quid refert, si accipere non possumus? Extremum est: „Est igitur divinatio.“ Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. Iacet igitur tota conclusio.