50 Cic. div. 2, 103–104

103 ↷Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit?Quod finitum est“, inquit,habet extremum.“ Quis hoc non dederit?Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus.“ Hoc quoque est concedendum.At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus.“ Ne hoc quidem negari potest.Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est.“ 104Videsne, ut ad rem dubiam a concessis rebus pervenerit? Hoc vos dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad concludendum, quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur, quod velitis. Primum enim hoc sumitis:Si sunt di, benefici in homines sunt.“ Quis hoc vobis dabit? Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu loquitur adsentiente populo:

égo deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum,

séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus.

Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse dicere, quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit.