8 Cic. div. 1, 13–14

13 ↷ Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? etsi video Boëthum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove fierent. 14Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?

Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti

Nuntiat horribilis clamans instare procellas

Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.

Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen

Et matutinis acredula vocibus instat,

Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,

Cum primum gelidos rores aurora remittit.

Fuscaque non numquam cursans per litora cornix

Demersit caput et fluctum cervice recepit.