48 Cic. div. 1, 107–108
107Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure
Curantes magna cum cura tum cupientes
Regni dant operam simul auspicio augurioque.
†In monte Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat. At Romulus pulcher in alto
Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris, uter esset induperator.
Exspectant; veluti, consul quom mittere signum
Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
108Quam mox emittat pictis e faucibus currus,
Sic exspectabat populus atque ore timebat,
Rebus utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux,
Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
Laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol,
Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
Auspicio regni stabilita scamna solumque.