32 Cic. ac. 2 101–105

101 ↷hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipipercipo A¹B¹ posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. quod est caput Epicuri?si ullum sensus visum falsum est, nihil potestpotest om. A¹V percipi.“ quod vestrum?sunt falsa sensus visa.“ quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur:nihil posse percipi“. „Non concedoinquitEpicuro“. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior. 102Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui eranterunt A¹V¹B¹ ea quae paulo ante dixi notissima. licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt: „nihil igitur cernis,cernes A¹V¹ -nas B ¹ nihil audis, nihil tibi est perspicuum“. Explicavi cf. p. 75, 25 ss. paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'.m. VB² men vel man B¹ Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur)sed scriptum est ita: – – 103Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudinessimilitudines Ven. ² diss. et sim. Pl. ut aliae probabiles videantur aliae contra. id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam. 104quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.ait A²B A ¹ id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, autetiamautnonrespondere possit.possit NF² -set ABnec utplaceat eumnam cum Lbm. et cum Dav. sed cum Ha. hoc cum Pl. qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquitrelinqui Dav. an relinquit? eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogatiinterroganti Ven. in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi visa adprobariapprobat dett. Man. -bavit Ha. sed ea quae nulla re inpedirentur. 105Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non enim cf. p. 42, 10 lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.