21 Cic. ac. 2 67–68
67„si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei adsentietur“. cf. Sext. math. 7, 157 hanc conclusionem Arcesilas probabat; confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri aliquando; ita sequebaturita sequebatur Man. id adsequeb- AVB² id adseb- B¹ etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoiciesse Stoici Non. esset st- A¹ esse et st- A²VB² esset est- B ¹ dicunt et eorum adstipulator Antiochus;falsum ... Antiochus Non. p. 69 (adstipulari) posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere. 68Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit. ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi non possunt iis quae possunt add. Lb. (si modo ea sunt quaedam; iam enim videbimus), ut tamtam V² tamen AV¹B in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. „Neutrum“ inquies „illorum“ nitamur del. A²B² . Nitamur igitur nihil posse percipi; etenim de eo omnis est controversia.